- SARUS
- I.SARUScum Adano, Adanorum urbis conditor, memoratus Steph. Α῎νδανα Κίλιςςα πόλις, οὐδετέρως. ταύτην ᾤκησεν Α῎δανος καὶ Σάρος, Adana, Ciliciae civitas, genere neutro. Hanc exstruxere Adanus et Sarus. Ubi per Adanum, primum hominem Adamum intelligit Vossius, dicens: Conspicimus hic, ut Cilices videri voluerint, Adanum et Sarum, esse Urbis suae conditores. Nempe quia Adana ab omni hominum memoria fuisset, voluêre videri esse opus primi hominis sive Saturni vel Adami vel potius, in honorem Adami, suam Urbem fuisse vocitatam. Quod vero et Sarum urbem eam aedificâsse, ac honori eius flumen, ad quod exstructa fuit, Sarum dictum fuisse, idem Stephanus ait, optime id tum Adamo, tamquam Deo tutelari, unde Urbs dicta: tum conditori Urbis, qui et ipse forsan Adam vocatus, convenire videtur: quô modô antiquitas vocabuli occasionem praebuerit Cilicibus, natalis suae Urbis referendi ad primum hominem, Caeli Terraeque filium. Utrique enim comperit appellatio Sar, quod est, Dominus, Princeps. Unde et Abrahami uxor Sara, h. e. Domina, vocata est. Quam coniecturam vanam non esse, arguit, quod Stephanus fluvium illum aliter vocatum addit Κοίρανον. i. e. Dominum. Nempe, a Syris Sarus, a Graecis Κόιρανος vocabatur: cum Ciliciae variis in locis Syri Graecique essent permixti. Vide Gerh. Ioh. Vossium de Idolol. l. 1. c. 38.II.SARUSfluv. geminus; unus Italiae in Pelignis, apud Aufidenam oriens, vulgo Sangro, Nic. Lloyd. Oritur ex Apennino, 7. milliar. supra Anfidenam, in limite Campaniae Felicis dein per Aprutium citerius fluens, ibi 6. milliar. infra Auxanum in mare Adriat. se exonerat. Rigat autum Sarum eastrum, Castel di Sangro, 5. milliar. infra Aufidenam, et 14. a Sulmone in Meridiem, Aeserniam versus 12. Baudr. Alter Ciliciae, vulgo Adena; Adanam urb. alluens, ac in sinum Issicum inter Cydnum (qui Tarsum alluit) et Pyramum influens. Est et Sarus in Cappadociâ, cuius meminit. Plin. l. 6. c. 3. Baudrando oritur in Armenia minore paulo supra Comanam, quam alluit, dein per Ciliciam fluens, inibi in mare Cilicium cadit, prope Margasam oppid. et inter ostia fluv. Pyrami ad Ortum et Cydini ad Occasum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.